- DURETUS Ludovicus
- DURETUS LudovicusBurgundus, Parisios iuvenis studiorum venit causa, rudis admodum ac pauperrimus, postmodum vero eruditissimus ac ditissimus Medicus evasit: a Carolo IX. ae Henrico III. primarii Medici dignitate honoratus, Henrico inprimis tanti habitus, ur filiae illius nuptiis ipse interfuerit, ac neogamos amplissim s donis exocluerit. Obiit A. C. 1596. aet. 59. tempore diu ante a se praedicto. Pater plurium liberorum, quorum unus Medicus quoque insignis, reliqui ad dignitates varias evecti sunt. S. marth. Elog. Auctor Academiae Leid. Anton. Teissier, qui scripta eius enarrat. Elog. P. 1. vide et infra Ludovicus Duretus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.